monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.193 r > 17
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, XVI.De exsilio sancti Eusebii Samosateni pontificis, et quia cives eius, amore fidei alii episcopo se subdere noluerunt. <<<     >>> XVIII.Item de crudelitate Valentis quam gessit adversus orthodoxos, exstincto Procopio.

Cassiodorus, 7, CAPUT XVII.De exsilio Barsae episcopi.

1 Barsen quoque (cuius etiam nunc maxima gloria est, non solum in Edessa, quam regebat, vicinasque provincias; sed etiam in Phoenice, et Aegypto, nec non Thebaida, quas gentes cum maximo virtutis suae splendore transierat) primum quidem Valens insulam Aradum habitare praecepit. Cumque cognovisset innumeros ad eum concurrere populos (quia cum plenus esset gratia, verbo aegritudines sanabat), in Oxyrynchum, Aegyptiacam civitatem, eum exsilio destinavit.
2 Cumque etiam illic eius gloria omnes accenderet, in quoddam castrum novissimum barbaris vicinum, cui nomen est Pheno, senex dignus coelesti urbe deductus est. Aiunt quidam in Arado hactenus eius constare lectum, eximia celebritate dignum; multi enim infirmantium, cum in illo collocantur, salutem fide percipiunt. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 15, p. 167.]
Cassiodorus HOME

bav823.289 bav824.207 bnf1603.143

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik